monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 2 > sectio 194 > sectio 347 > sectio 60 > sectio 86 > sectio 92 > 7 > sectio 20 > sectio 2 > sectio 1 > sectio 23 > sectio 269 > sectio 20 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 53, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Hoc fuerat praeparatum, sed exspectabatur rescriptum clementiae tuae: cuius perceptione recreatae sunt sanctae filiae tuae, filii tui Valentiniani sorores, quae se gravibus afficiunt modis; et amplius exagitabantur, quod diu nihil scriberetur sibi.
2 Unde iis non parum accessit solatii, sed dum inhumatae sunt reliquiae, nequaquam sibi parcunt; videntur enim sibi germani sui quotidianum funus tenere.
3 Et re vera cum sine fletu magno ac sine dolore gravi numquam sint; tamen quotiescumque eo accedunt, exsangues revertuntur.
4 Et ipsis igitur consuletur, et charissimis exuviis, si acceleretur sepultura, ne aestivo penitus solvantur calore; vix enim superiorem aestatem transegimus.